- SCROBULI
- SCROBULIaurium foramina, per quae Barbari traiciebant gemmas et annulos, ita enim legit Rhenanus apud Tertullian. l. de veland. Virg. Scrobuli Barbarorum: Arabum nempe vel Afrorum, qui, petundere aures soliti, Romae inter servitia erant et Barbari appellabantur. Idem tamen in altera editione reposuit Scrobulos, quod Graecis pineam nucem significat, gestamen ex auro Barbarorum: maluitque apud eundem Tertullan. l. de Femin. cult. pro, Scrupulosa Deus auribus vulnera intulit, legere Scrobulosa. Sed Scrobulos illos a Rhenano Barbaris assignatos, non nisi commentitio vocat, adeoque eam emendationem deridet Hadr. Iunius Animadv. l. 2. c. 1. et antiquam lectionem defendit, Crobylos Barbarorum, quia auctoribus plurimis crobylus, crinium est plexus in acutum desinens, de quo Thucyd. l. 1. et Lucianus in Navigio. Vide Casp. Bartholin. de Inauribus Veter.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.